- PERDUELLIS
- PERDUELLISapud antiquos, idem cum hoste, Festus. Unde Cicero Offic. l. 1. c. 12. quidem illud etiam, inquit, animadverto, quod qui propriô nemine Perduellis esset, is hostis vocaretur, lenotate verbi tristitiam mitigante: Hostie enim apud Maiores nostros is dicehbatur, quem nunc peregrinum dicimus. Postea vero vox arctius sumi coepit, pro eo, qui hostili animô adv ersus Rem publicam vel Principem suum animatus esset. Unde inter Maiestatis crimina Perduellinis crimen gravissimum habitum, et sub illo, tamquam sub genere species, comprehensum est, Inter quae discrimen quadruplex Fr. Hotomannus IC. statuit, I. Maiestatis crimine ait teneri cos, qui partem aliquam Reip. laeserant, ut si quis Duces hostium acceptâ pecuniâliberavit, aut privatus domi suae hostium Duces tenuit: aut si Magistratui quip piam pro sua potestate agenti quis officiebat. Peravellionis autem, qui summam Reip. labefactare conatus est. 2. Maiestatis in Foro apud suum Praetorem pro Tribunali, iudiciô certâ lege constituto, agebatur, ut patet ex Verrina 3. et 7. Perduellio vero primis quidem temporibus a Duum viris datâ operâ creatis, post autem a populo Rom. comitiis Centuriatis in Campo Martio, cognoscebatur: ut discim us ex Cicer. pro Rabirio et Val. Max. l. 6. c. 5. ex 3. Maiestatis crimen non morte, sed exiliô mulctabatur: Perduellionis vero damnatum carnifex, in urbem evocatus, in crucem Martio in campo fixam tollebat, ut Cicer. eâdem Orat. docet et Dio l. 37. 4. Maiestatis imminueoe crimen rei morte obliterabatur. Perduellionis autem memorat etiam post mortem damnabatur, ex Ulpiano ff. l. ult de crim. Mai. quomodo intelligendus Iustinianus Institu. §. 2. de publicis iudiciis, cum ait. Publica Iudicia hoec sunt: Lex Iulia Maiestatis, quoe in eos, qui contra Imperatorem vel Remp. aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. Cuius poenam animoe amissionem sustinet. et memoria rei etiam post mortem damnatur. Vide quoque supra Infelices. Fuêre autem leges Romanorum de Maiestatis crimine, Gabinia, Appuleia, Valeria, Cornalia et Iulia, de quarum unaquaque vide suis locis. Et quidem, quod de Perduellione Comitiis Centuriatis iudicatum sit, docet Valerius Max. loc. cit. ubi refert, M. Pompilium Tribunum Pl. Tiberiô Gracchô et C. Claudiô Censoribus, cum ob nimis severe gestam Censuram maiorem partem Civitatis exasperâssent. diem Perduellionis ad Populum dixisse: quo in iudicio primae Classis permultae Centuriae Claudium aperte damnârint etc. Idem confirmat Livius l. 6. c. 15. 16. 17. s. ubi de iudicio M. Manlii Capitolini, cicero quoque pro Sestio et alib ostendens, legibus XII. Tabb. Sancitum esse, ne de capite civis nisi Comitiis Centuriaris rogaretur. Vide quoque Sigonium de Iudiis Rom. l. 3. c. 5. qui inter alia, nomen Perduellinis et crimen et poenam significare tradit: Si crimen, quod erat gravissimum inter crimina, nempe imminutoe Maiestatis; Si poenam, quoeerat acerbissima, nempe mortis. Ut in P. Horatio et Caio Rabirio, quibus crux: in Sp. Cassio et M. Manlio. quibus saxum fuit propositum. Hinc factum ut pro phrasibus his, diem rei capitalis dicere, capitis iudicare aut anquirere, et similibus: Perduellinem iudicare et per duellionis actionem intendere, non raro dixerint Liviius, Cicero, Alii. Livius tamen et iam, cum de iudicio M. Posthumii, Cn. Fulvii, Gracchi et Claudii agit, quibusaquâ et igni interidctum, nomen Perduellionis usurpässe legitur. Vide praeter Auctores retro Iaudatos, Ioh.Rosin. Antiqq. Rom. passim, cael. Sec. Curionem in Orat. pro Milone, Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. Sect. 4. c. 5. ubi caeliam legem, de Perduellionis iudicio agentem, explicat etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.